[Verwandte Urkunden] [Druckausgabe/PDF-Ansicht] [Suchergebnisse hervorheben ]

Band IV., Nr. N20, Seite 327-329

Kaiser Karl (III.) bestätigt dem Kloster Reichenau im Anschluss an Akte seines Großvaters, Kaiser Ludwigs (des Frommen) und seines Urgroßvaters, Kaiser Karls (des Grossen), die Rechte und Freiheiten, namentlich das Recht auf einen Teil gewisser kaiserlicher Einkünfte aus dem Eritgau, Apphagau und Albgau.

Bodmann, 887. April 16.

In nomine sanctae et individuae trinitatis, Karolus divina favente clementia imperator augustus. Enimvero si antecessorum nostrorum, regum videlicet sive imperatorum, maxime quoque monasteriorum coenobiis concessa privilegia nostrae auctoritatis tuitione roboramus, non solum regium morem in eo decenter implemus, verum etiam cum tranquillitatis securitate viventium fratrum orationibus plurimum adiuvari confidimus. Ideoque noverit omnium fidelium nostrorum praesentium scilicet et futurorum industria, quia Liutvuardus Vercellensis aecclesiae episcopus et venerabilis vir Ruodhohus abba monasterii sanctae Mariae quod dicitur Augia deducentes nos ibidem in capitulum convenientium fratrum obtulerunt obtutibus nostris quaedam antecessorum nostrorum praecepta gloriosissimi videlicet avi nostri Hludovuici imperatoris nec non etiam serenissimi proavi nostri Karoli imperatoris augusti, in quibus continebatur, qualiter supradicti Franchorum principes eidem monasterio per auctoritatis munitionem concesserant, ut nullus publicus iudex neque dux neque comes aut quislibet ex iudiciaria potestate aecclesias, curtes aut loca vel agros seu reliquas possessiones memorato monasterio praesenti tempore subiacentes, vel que deinceps in ius et dominium eiusdem monasterii divinae pietatis augmento pervenerint, ad causas audiendas vel freda exigenda aut mansiones vel paratas faciendas sive fideiussores tollendos aut homines tam ingenuos quam et servos super terram ipsius monasterii commanentes iniuste distringendos nec ullas redibitiones vel bannos aut inlicitas occasiones requirendas seu ullum publicum placitum habendum nullis temporibus ingredi vel ea, quae supra memorata sunt, exigere praesumat; et ut censales homines sive familiae, in quibuscumque locis sint constituti, pacem habeant et coram nullo comite aut bannum persolvant aut saeculare negotium habeant, nisi coram abbate vel ipsius monasterii advocato, sed liceat supradicti monasterii rectoribus sub dominicae immunitatis tuitione quieto ordine per omnia possidere; et quicquid exinde fiscus sperare poterat, totum fratribus ibidem domino famulantibus perpetua firmitate regia largitate esse concessum. Insuper etiam obtulerunt nobis scripta, in quibus continebatur insertum, quod Karolus magnus imperator concessisset eidem monasterio theloneum de navibus, quae per flumina discurrebant, nec non et de carris et saugmariis necessaria ipsius monasterii vel congregationis ibidem deo famulantis eiusque familiae deferentibus, undecumque fiscus theloneum exigere potest. Pro firmitatis namque studio postulaverunt nos praedicti venerabiles viri Liutvuart episcopus et Ruodho abba, ut paternum morem sequentes huiuscemodi auctoritatis nostrae beneficium eidem concederemus vel confirmaremus monasterio. Nec non et praecepta offerentes, quod idem principes Francorum, videlicet gloriosissimus avus noster Hludovuicus imperator nec non et serenissimus proavus noster Karolus imperator augustus eidem monasterio concederent quandam partem census seu tributi, quae eis annuatim ex Alamannia solvebantur, videlicet ex centena Erichgovue et Apphon nuncupatam, nec non et decimam de portione quae in Albegevue iacet, seu et nonam ex fisco, cuius vocabulum est Sahsbach, atque etiam et nonam partem tributi, que ex Prisegovue ad nostrum exigitur opus. Haec autem superius comprehensa pro emolumento animae nostrae ad idem monasterium contulimus, quatenus monachi stipendium necessarium habentes pro nobis alacrius domini misericordiam exorare procurent. Sed et statuentes praecipimus, ut nonae atque decimae, quae pro nostra elemosina praedicto contulimus monasterio, primo antequam summa censuum et tributorum dispertiatur, agentibus monasterii dentur et postmodum fiat divisio partium, quae ad nostrum vel comitum nostrorum ius pertinere debent. Nos vero supradictorum venerabilium virorum petitionibus et voluntati satisfacere cupientes etiam antecessorum nostrorum concessa privilegia firmissima largitate roboramus. Et iussimus hoc nostrae auctoritatis praeceptum inde conscribi, per quod decernimus atque iubemus, ut sicuti ab eisdem supra nominatis antecessoribus nostris monasterio et fratribus regia vel imperiali largitate concessum est, ita deinceps nostris futurisque temporibus firmissima ratione permaneat. Et ut hoc nostrae auctoritatis praeceptum in succedentibus annis firmius habeatur et diligentius observetur, propria manu nostra firmavimus et anuli nostri impressione iussimus sigillari.

Signum (Monogramm) domni Karoli serenissimi imperatoris augusti.

Inquirinus notarius ad vicem Liutuuardi archicancellarii recognovi. (Rekognitionszeichen.)

Data XVI. kalendas Maii, anno ab incarnatione domini DCCC. LXXXVI., indictione V., anno vero regni domni Karoli X., imperii autem VIII. Actum Potama palatio, in dei nomine feliciter. Amen.


Der Textabdruck folgt dem angeblichen Original aus der Mitte des 10. Jahrhunderts.

Ebenso wie Karl Brandi: Urkundenforschung, S. 4, zweifelten auch die Herausgeber des WUB zunächst nicht an der Echtheit der Urkunde, wenngleich das Datum, sowohl was seine Beziehung zu sonst fest stehenden Tatsachen, als das Verhältnis seiner einzelnen Bestandteile unter sich betraf, manche Schwierigkeit bot: Zu Reichenau, wo die Mönche dem Kaiser im Kapitel ihre Bitte um Bestätigung ihrer Privilegien vortrugen, beziehungsweise in dem nahen Bodmann, – wo Gewährung und Befehl Karls wohl schwerlich erfolgt sein werden, sodass das Actum Potama palatio sich auf die Beurkundung bezieht, vgl. Ficker: Beiträge Urkundenlehre, Bd. 1, 141 – kann Karl am 22. April im Jahr 886 so wenig als im Jahr 885 gewesen sein (die Urkunde bei UB St. Gallen, Bd. 2, 247 fügt sich nicht in das Itinerar). Wohl aber steht fest, dass er am 16. April 887 das Osterfest zu Bodmann feierte, vgl. Stälin: Württembergische Geschichte, Bd. 1, S. 261. Zu diesem Jahr passt auch vollständig die Indiktion V, während die Zahl der Königsjahre statt X XI und die der Kaiserjahre statt VIII (ein achtes Kaiserjahr hat er überhaupt nicht erlebt) VII lauten sollte, um mit dem Inkarnationsjahr zu stimmen, vgl. die Ausführungen von Mühlbacher: Urkunden Karls III., S. 371 ff., S. 388 und S. 393 ff.

Die MGH und die Regesta Imperii bezeichneten die Urkunde dann hingegen als Fälschung aus der Mitte des 10. Jahrhunderts, geschrieben vom Kanzleischreiber Ottos I., Poppo C. Der endgültige Nachweis der Fälschung wurde bei Lechner: Schwäbische Urkundenfälschungen, S. 29 f., geführt. Damit erübrigt sich auch die Unvereinbarkeit der Urkunde mit dem Itinerar Kaiser Karls.

Ein Siegel war nicht aufgedrückt, dagegen findet sich am rechten unteren Rand eine abgerissene Schnur durch die Urkunde gezogen, an welcher dereinst die Bleibulle angehängt war, wobei zu bemerken, dass aus dem Ausdruck anulus in der Corroborationsformel noch nicht folgt, dass die Urkunde mit einem Wachssiegel besiegelt sein müsse, vgl. Mühlbacher: Urkunden Karls III., S. 439.


Überlieferung und Publikationen

Lagerort:   GLA Karlsruhe
Signatur/Titel des Originals:   A 21
Editionen:   MGH DD Karl, S. 317–319, Nr. 189.
Regesten:   Dümgé: Regesta Badensia, S. 76 f. (Anhang Nr. 12).
Brandi: Reichenauer Urkundenfälschungen, S. 4, Nr. 30 (echt).
Regesta Imperii Abt. 1, Bd. 1, S. 717 f., Nr. 1746 (echt).
Repertorium schweizergeschichtlicher Quellen, Abt. 1, Bd. 1, S. 1, Nr. 4.
Literatur:   Lechner: Schwäbische Urkundenfälschungen, S. 29 f. (Fälschung).
Links zu dieser Urkunde:   Urkundenabdruck in den dMGH
Urkundenregest in den Regesta Imperii


Weitere Angaben

Sprache:   Lateinisch
Ausstellungsort:   Bodmann
Bemerkungen:   Die von Wartmann a. a. O. 2, 174 auf die oberschwäbisch – wirtembergischen Orte Hemighofen und etwa Siggen, Siggenhaus, Siggenweiler, Baltersberg bezogene Urkunde vom 4. Juni 872 gehört nicht hierher, indem es sich bei ihr vielmeh
Ortsindex:   Albgau
Apphagau
Breisgau
Eritgau
Reichenau (Wohnplatz)
Reichenau, KN
Sasbach am Kaiserstuhl (Gemeinde)
Sasbach am Kaiserstuhl EM
Datensatznummer:   250
Permalink dieser Urkunde:   http://www.wubonline.de/?wub=250
Stand:   23. April 2024

[Verwandte Urkunden] [Druckausgabe/PDF-Ansicht] [Suchergebnisse hervorheben ]